Aulus Caecina Alienus

Aulus Caecina Alienus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 79) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Vicetia erat[1]. Anno 67/68 quaestor in Hispania Baetica erat. Galba imperator eum legatum Legionis IV Macedonicae in Germania Superiore fecit. Anno 69 ad Vitellium imperatorem transiit[2] et dux militum Vitellianorum exercitum, quo Helvetios vicit[3], in Italiam duxit. Apud Bedriacum 14 Aprilis 69 cum Fabio Valente exercitum Othonis vicit[4] et primo Lugduni, deinde Romae a Vitellio honoratus est[5]. Cum Fabio Valente consulatum suffectum mensibus Septembris et Octobris anni 69 accepit[6]. Sed post cladem a Vespasiano acceptam et mortem Fabii Valentis Galba eum 30 Octobris, unum diem ante finem consulatus, magistratu expulit et Rosium Regulum consulem per unum diem fecit[7]. Cum postea ad Flavianam partem transire conaretur, militibus suis impeditus est[8]. Tamen Vitellius eum ducem militum contra Flavianos fecit[9]. Post victoriam Marci Antonii Primi, legatis Legionis VII Galbianae, Caecina captus ad Vespasianum imperatorem missus est[10], qui eum comiter accepit atque ornavit. Anno 79 autem a Tito imperatore propter quandam coniurationem necatus est[11].

  1. Tacitus, Historiae, III 8,1
  2. De causis huius consilii Tacitus (Historiis I 53) haec rettulit: "At in superiore Germania Caecina, decorus iuventa, corpore ingens, animi immodicus, scito sermone, erecto incessu, studia militum inlexerat. hunc iuvenem Galba, quaestorem in Baetica impigre in partis suas transgressum, legioni praeposuit: mox compertum publicam pecuniam avertisse ut peculatorem flagitari iussit. Caecina aegre passus miscere cuncta et privata vulnera rei publicae malis operire statuit".
  3. Tacitus, Historiae, I 67-68
  4. Tacitus, Historiae, II 24pp
  5. Tacitus, Historiae, II 59,3
  6. Tacitus, Historiae, II 71,2
  7. Tacitus, Historiae, III 37
  8. Tacitus, Historiae, II 99,1
  9. Tacitus, Historiae, II 99-101
  10. Tacitus, Historiae, III 31,4 scripsit: "Sed ubi Caecina praetexta lictoribusque insignis, dimota turba, consul incessit, exarsere victores: superbiam saevitiamque (adeo invisa scelera sunt), etiam perfidiam obiectabant. obstitit Antonius datisque defensoribus ad Vespasianum dimisit".
  11. Cassius Dio, LXVI 16,3

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by razib.in